Ancient Greek · ~1 min
Fragment 507
Chrysippus, Fragmenta Moralia 507
Not analysed yet
Seneca de beneficiis II 31. Hoc ex paradoxis Stoicae sectac minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est, eum qui libenter accipit beneficium reddidisse. nam cum omnia ad animum referamus, fecit quisque quantum voluit. et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiamsi illi manum exserere non licuit, gratus quoque potest esse homo voluntate.