Ancient Greek · ~2 min
Fragment 506
Chrysippus, Fragmenta Moralia 506
Not analysed yet
Seneca de beneficiis I 6. Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. ——Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur: sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor, sed pia ac recta voluntate venerantium. itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt, mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.