Ancient Greek
Fragment 530
Chrysippus, Fragmenta Moralia 530
Not analysed yet
Cicero de finibus III 14, 48. Ut enim qui demersi sunt in aqua, nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiamtum essent in profundo: nec catulus ille, qui iam appropinquat, ut videat, plus cernit, quam is qui modo est natus: item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit --Sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.