Ancient Greek
Fragment 531
Chrysippus, Fragmenta Moralia 531
Not analysed yet
Cicero de finibus IV 75. Peccata paria. -Quonam modo? --Ut, inquit, in fidibus pluribus, si nulla earum ita contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur. 76. Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat. 77. Quoniam, inquiunt, omne peccatum imbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.