Ancient Greek · ~2 min
Fragment 577
Chrysippus, Fragmenta Moralia 577
Not analysed yet
Lactant. div. instit. V 13. Haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed verbis inanibus iactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententiae proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum.