Ancient Greek
Fragment 580
Chrysippus, Fragmenta Moralia 580
Not analysed yet
Seneca de beneficiis II 35. A consuetudine quaedam quae dicimus abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti quicquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto subripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec tamen omnes curamus elleboro; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iurisdictionem committimus.