Ancient Greek · ~4 min
Fragment 592
Chrysippus, Fragmenta Moralia 592
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 99 (p. 323 Aucher). Noli tamen existimare pulchritudinem corporis nunc in medium referre iuxta illam formositatem nominatam, quae ex symmetria partium decoreque formae constat, qualis inest et meretricibus, quas tamen nunquam pulchras esse dixerim, sed ex adverso turpes; id enim nomen est eis proprium; siquidem -sicut per speculum proprietates corporis apparent, sic etiam animae per vultum ac faciem. aspectus vero impudens et cervix alta frequensque motus superciliorum atque gressus lascivus et nullo modo erubescens de malis ac pudens indicium est animae turpissimae, quae occultas proprii vituperii figuras pingit describitque evidenter in visibili corpore. ἀναιδὲς βλέμμα καὶ μετέωρος αὐχὴν καὶ συνεχὴς κίνησις ὀφρύων καὶ βά δισμα σεσοβημένον καὶ τὸ ἐπὶ μηδενὶ τῶν φαύλων ἐρυθριᾶν σημεῖα ψυχῆς ἐστιν αἰσχίστης, τοὺς ἀφανεῖς τῶν οἰκείων ὀνειδῶν τύπους ἐγγραφούσης ὀνειδῶν τύπους τῷ φανερῷ σώματι. In quo vero dei oracula habitaverint sapientiae studio atque virtutis, etsi Silenum superaverit corporis deformitate, pulcherrimus est necessario: bonum est enim ei proprio pudore venerabiliter conformari acceptationi videntium.