Ancient Greek
Fragment 599
Chrysippus, Fragmenta Moralia 599
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 136. Illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant (sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur) sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? -Illi unquam dicerent sapientes solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo solum civem, solum liberum, insipientes omnes peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbes quidem aut civitates, nisi quae essent sapientium?