Ancient Greek
Fragment 751
Chrysippus, Fragmenta Moralia 751
Not analysed yet
Lactant. div. instit. VI 12. Quin etiam non defuerunt, qui supervacaneam facerent sepulturam, nihilque esse dicerent mali, iacere inhumatum atque abiectum. Quorum impiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum divinae voces, quae id fieri iubent. Verum illi non audent dicere, id non esse faciendum; sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. Itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti eveniat, ne se ob hoc miserum putet.