Ancient Greek · ~3 min
Fragment 513
Cleanthes, Testimonia et Fragmenta 513
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. II 24. quod quidem Cleanthes his etiam agumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum tam gravem, quin is nocte et die concoquatur; cuius etiam in reliquiis inest calor iis, quas natura respuerit. (Fortasse etiam quae antecedunt verba ibid. §23 ex Cleanthe expressa sunt a Posidonio:) Sic enim res se habet, ut omnia, quae alantur et quae crescant contineant in se vim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere. Nam omne, quod est calidum et igneum, cietur et agitur motu suo; quod autem alitur et crescit, motu quodam utitur certo et aequabili; qui quam diu remanet in nobis, tam diu sensus et vita remanet; refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur (secuntur verba supra exscripta).