Ancient Greek · ~2 min
Fragment 300_2
Democritus, Fragmenta 2-3
Not analysed yet
2. VITRUV. IX 1, 14 admiror etiam Democriti De rerum natura volumina et eius commentarium quod inscribitur Χειροκμήτων, in quo etiam utebatur anulo, 〈ut〉 signaret cera molli quae esset expertus. PLIN. XXIV 160 Democriti certe Chirocmeta esse constat; at in his ile post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus Arabiae nascentem Persico (?)latere, qua de causa et marmaritim vocari. hac Magos uti, eum velint deos evocare. (167) adiecit his Apollodorus adsecator eius [vgl. unten c. 61] herbam aeschynomenen.