Ancient Greek · ~4 min
Fragment 300_3
Democritus, Fragmenta 3-3
Not analysed yet
3. COLUM. VII 5, 17 sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta quae appellantur graece Χειρόκμητα sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc [pusula, Rotlauf] saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum confestim scrobem defodiamus in limine stabuli et vivam pecudem quae fuerit pusulosa resupinam obruamus patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. XI 3,53 nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas alternis rubos in hortis consitas habere. deinde eas confecto aequinoctio paululum infra terram secare etc. (61) veteres quidam auctores ut Democritus praecipiunt semina omnia suco herbae quae sedum appellatur medicare eodemque remedio adversus bestiolas uti. (64) sed D. in eo libro qui graece inscribitur Περὶ ἀντιπαθῶν affirmat has ipsas bestiolas [Raupen] enecari, si mulier quae in menstruis est solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat: post hoc enim decidere omnes vermiculos et ita emori.