Ancient Greek
Chrest.Mitt. 362
Documentary Papyri, Chrest.Mitt. 362
Not analysed yet
Marcus Aurelius Ammonion Lupergu Sarapionis ex matre Terheutae ab Hermupoli maiore antiqua et splendida Helenen ancillam suam vernam annorum circiter xxxiiii inter amicos manumisit liberamque esse iussit et accepit pro libertate eius ab Aurelio Aletis Inaroutis a vico Tisicheos nomi Hermupolitu drachmas Augustas dua millia ducentas quas et ipse Ales Inaroutis donavit Helenae libertae supra scriptae. actum Hermupoli maiore antiqua et splendida vii Kalendas Augustas Grato et Seleuco consulibus anno iiii Imperatoris Caesaris Marci Aureli Antonini Pii Felicis Augusti mense Mesore die i. Μᾶρκος Αὐρήλιος Ἀμμωνίων Λουπέργου Σαραπίωνος Ἑλένην δούλην μου οἰκογενῆ ὡς ἐτῶν λδ μεταξὺ φίλων ἠλευθέρωσα καὶ ἔσχον ὑπὲρ λύτρων αὐτῆς δραχμὰς σεβαστὰς δισχιλίας διακοσίας παρὰ Αὐρηλίου Ἁλῆτος Ἱναροοῦτος ὡς πρόκειται. Αὐρήλιος Ἁλῆς Ἱναρωοῦτος ἐξωδίασα τὰς τοῦ ἀργυρίου δραχμὰς δισχιλίας διακοσίας καὶ οὐ μετελεύσομαι Ἑλένην τὴν προκιμένην ἀπελευθέραν. Αὐρήλιος Ἀμμώνιος Ἑρμείνου ἔγραψα ὑπὲρ αὐτοῦ μὴ εἰδότος γράμματα.