Ancient Greek · ~3 min
Fragment 108
Origen, Fragmenta In Evangelium Joannis (In Catenis) 108
Not analysed yet
Ex secundo (qninto?) libro secundum Joannem de bis ipsis: Origenes. Unigenitns ergo deus saluator noster solns a patre generatus, natura et non adoptione filius est. natus est autem ex ipsa patris mente, sicut uoluntas ex mente. non enim diuisibilis est diuina natura, id est, ingeniti patris, ut putemus uel diuisione uel imminutione substantiae eius filium esse progenitum. sed siue mens, siue cor, aut sensus de deo dicendus est indiscussus permanens, germen proferens uoluntatis, factus est uerbi pater; quod uerbum in sinu patris requiescens, annuntiat deum quem nemo uidit unquam, et reuelat patrem, quem nemo cognouit nisi ipse solus, bis quos ad eum pater caelestis attraxerit. Pampbilus, Apolog. pro Orig. 5 [IV, 92 Del.]