Ancient Greek · ~4 min
Fragment 109
Origen, Fragmenta In Evangelium Joannis (In Catenis) 109
Not analysed yet
De eisdem in quinto libro de euangelio secundum Joannem: Origenes. Uuigenitus filius saluator noster, qui solus ex patre natus est, solus natura et non adoptione filius est. Item in ipso libro: Origenes. Unus ergo est uerus deus qui solus habet immortalitatem, lucem habitat inaccessibilem; unus et uerus deus, ne scilicet multis ueri dei nomen conuenire credamus. ita ergo et hi qui accipiunt spiritum adoptionis filiorum, in quo damamus abba, paler, filii quidem dei sunt, sed non sicut unigenitus filius. unigenitus enim natura filius, et semper, et inseparabiliter filius est: ceteri uero pro eo quod susceperunt in se filium dei, polestatem acceperunt filii dei fieri. qui licet non ex sanguine, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sint, non tarnen ea natiuitate sunt nati, qua natus est unigenitus filius. propter quod quantam differentiam uerus deus habet ad eos quibus dicitur: Ego dixi: Dii estis, tantam differentiam habet uerus filius ad eos qui audiunt: Filii excelsi omnes. Anhang: Die Fragmente des Cod. Moiiac. 208.