Ancient Greek
II.
Seniores Apud Irenaeum, Reliquiae plurium anonymorum II.
Not analysed yet
Similia enim loquentes (scil. Hæretici) fidelibus, (inquit Irenæus lib. iii. ejusd. Operis, ipso fine cap. xvii. al. c. xix. p. 209.) sicut prædiximus, non solum dissimilia sapiunt, sed et contraria, et per omnia plena blasphemiis, per quæ interficiunt eos, qui per similitudinem verborum dissimile affectionis eorum in se attrahunt Venenum: sicut quis aqu mixtum gypsum dans pro lacte, seducat per similitudinem coloris; sicut quidam dixit SUPERIOR NOBIS, de omnibus qui quolibet modo depravant quæ sunt Dei, et adulterant veritatem: In Dei lacte gypsum male miscetur.