Ancient Greek
MONITUM.
Seniores Apud Irenaeum, Reliquiae plurium anonymorum MONITUM.
Not analysed yet
Duo omnino sunt. quæ hic monebo; primum, pluribus uno Senioribus attribuenda esse Colectanea, quæ sequuntur; deinde nolle me affirmare ista omnia, præsertim quæ posita quinto loco sint, ipsis auctorum verbis ab Irenæo fuisse expressa. Sed finge haud ita esse, certe digni erant ut inde huc deducerentur rivuli, quos quidem a Christianismi fontibus tam prope abesse novimus.