Latin
7.4 to 7.7
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 7.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nos enim sana illa auri fame non sumus ad hunc laborem impulsi: sed nostra ad studiosos harum rerum adiuuandos propensa voluntate, posthabita omni ex alieno labore vanae gloriolae aucupandae occasione. Quid enim erat opus, cùm aliorum, quae extant Tabulae, nostro satisfacerent operi, nouas facere? Erunt fortassis, qui plures in hoc nostro Theatro particulares Regionum descriptiones desiderabunt, (quemadmodum quiuis naturae ductu optabit procul dubio patriae suae descriptionem heîc extare) verùm ij sciant, eas, quae heîc non habentur, non esse aut nostra negligentia omissas, aut quòd iis sumptus impendere veriti fuerimus: sed quia aut nullas vnquam viderimus, aut ad nostras manus nunquam vllae venerint. Quòd si est quispiam, qui huiusmodi vel habeat, vel sciat haberi posse, eum oratum etiam atque etiam velimus, vt nobis earum copiam faciat, certò promittentes, eas nostro sumptu non sine gratiarum actione, &honorifica nominis sui mentione, separatim exsculpendas curaturos; vt huic deinde libro, suo loco, aut vbi quisque vo let, adiungi possint. De ordine quoque in Tabulis his collocandis à nobis obseruato, ratio quoque tibi, Candide Lector, reddenda videtur; vt, si sint fortè, quibus aliter collocari debuisse videantur, iis hac nostra exponenda vel satisfaciamus, vel nos, quod officium postulare videbatur, saltem excusemus. Primò omnium, Tabulam vniuersum terrarum Orbem complexam exhibemus; deinde eius praecipuas partes, veluti sunt; America, Africa, Asia, &Europa; naturam secuti, qua semper antè, quàm partes sint; totum aliquod, cuius illae sint, necesse est esse. His subiecimus harum partium singulas Regiones ab Occidentaliore Europae parte exorsi, Ptolemaeum Geographorum Principem, &ceteros penè omnes imitati. Sicque Britannicae Insulae primò prodeunt. pòst Hispaniae; deinde Galliae: Hinc Germaniam petimus, cuius Regionibus persustratis, ex Heluetia transimus in Italiam huic contiguam, singulas eius quoque visuri prouincias. Inde in Graeciam nauigauimus.