Latin
ORTELIVS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 7.8
Unproofread scanNot analysed yet
vnde in Sclauoniam profecti, singulas Prouin cias, quibus vsus est linguae Sclauonicae, vti sunt Hungaria, Transsyluania, Polonia, Scandia, &Russia perspeximus. Hoc modo Europa absoluta ad Isthmum, qui est inter fontes Tanais, &Oceanum septentrionalem, Europae ac Asiae terminum venimus; eoque in Asiam; quam con templati, in Africam per angustias, quae sunt inter intimum Sinus Arabici recessum, &Mediterranei maris Sirbonim lacum, descendimus. Vnde per Aegyptum, Barbariamque ad fretum Gaditanum peruenimus.