Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 151
Unproofread scanNot analysed yet
Vidit autem caput in extremo lumbrici tenuiore, &monet in latiori nunquam quaerendum esse, quod juncturae sibi ita inserantur, ut prima a capite secundam contineat, &ex hac reliquae eodem ordine quasi fluant. Crines istos seu spinas, quas observabat, scribit non ad faciliorem suctionem alimenti lumbrico datas esse (cum e chylo ad venas lacteas eunte vivat, ad quem intercipiendum non tantum non opus, sed &inutile sit, caput intestinorum tunicae adeo infigere,) sed hunc usum animali praestare, ut isto adminiculo caveat, ne adstringentibus se intestinis simul cum faecibus ejiciatur. Sextae proprietatis loco sunt ora, quorum in lumbrico major est, referente Autore, numerus, quam oculorum in Argo, aut manuum in Briareo. Nimirum quaevis junctura lumbrici os suum peculiare habet, idque communiter in medio, ut ait Autor, ad latus alternatim, modo dextrum, modo sinistrum. Extuberant autem orificia ista instar papillarum, ac in medio foramen ejus latitudinis habent, ut setam suillam commode admittant; confer figuram 15. Momenta rationum, quibus lumbrico tot ora, quot foramina in juncturis, esse probat Autor, huc redeunt. Arguit 1. a magna chyli quantitate, qua ista foramina plerumque turgent. 2. ab appetitu, siti, &macie quam lumbrici in homine aut quovis animali alio faciunt. 3. quod praeter foramina illa in juncturis, nullum in lumbrico os aliud inveniatur. 4. quod hisce cavitatibus alius usus assignari commode non possit. Proprietatum ultima in eo consistit, quod quaevis lumbrici pars a reliquo corpore sejuncta vivere pergat, imo crescat; quod quidem toties experientia comprobatum est, ut a nemine in dubium vocari debeat. Equidem Autor in refutandis aliorum erroribus passim, inprimis circa ultimum hoc caput, plurimum occupatus est: sufficere tamen poterunt, quae hactenus ex ipso allata fuere. Ea enim cum aliis scriptoribus, quicunque profundius rem scrutari cupit, conferet.