Latin
CHRISTOPHORI CELLARII GRAMMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 168
Unproofread scanNot analysed yet
Postea, in quarum partium gramrsatica formatione peculiare quid Rabbinicus dicendi character habeat, ostendit, cumque ipse non raro Chaldaicas vocum flexiones cum Ebraeis misceat, de hoc inprimis monendos esse, qui his literis operam navant, duxit, ne qua ipsos confusio morari posset. Ultimo particulas quasdam Rabbinicas, &vocabula, quae, quia saepius occurrunt, prae aliis disci merentur, proponit. Sub finem opusculi excerpta nonnulla de Messia e Gemara Sanhedrin, Echa Rabbeti, &Aukad Rochel, de Pseudo Mesfia quodam e libro Juchasin, de alio e Schebet Jehuda, una cum versione latina accurata &perspicua, annectit, ut, qui scriptis Rabbinicis destituuntur, habeant nihilominus occasionem, praecepta exemplis illustrandi. Quin &Commentariorum Judaicorum usum &rationem, cum fructu eos legendi docet, dum speciminis loco Psalmum secundum e pluribus interpretibus invicem collatis exponit. GILBERTI CLARK OUGHTREDUS EXPLIcatus, sive Commentarius in ejus Clavem mathematicam. Londini ap. Rich. Davis Bibl. Oxoniensem, 1682 in 8. IDidit ante annos bene multos Guilelmus Oughtredus Aetonensis, ColLlegii regalis Cantabrigiae quondam socius, pòst Ecclesiae Aldeburiensis in agro Surriensi rector, clarissimus Angliae mathematicus, (extant enim passim ejus elogia, ut nec dubitarit celeberrimus Wallisius, eundem medium jungere Vietae &Cartesio, luculentumque ipsi Opûs suum Arithmeticae infinitorum dedicare) libellum sub titulo Clavis mathematicae: in quo, praeter communia praecepta arithmetica, elementa cumprimis tradidit Analyticae hodiernae; magistrum suum in iis presse secutus, magnum illum geometram Franciscum Vietam. Illo autem ordine eundem contexuit, qui ad pandenda mysteria mathematica sibi videbatur appositissimus, ut futuri Analystae, qui ipsum secuturus esset, animum scientiis mathematicis non leviter &superficie tenus tingeret: quoque velut Ariadnes filo ad adita earum deducerentur, &ad optimos antiquissimosque autores, Euclidem, Archimedem, Apollonium, Diophantum reliquosque penitius intelligendos dirigerentur studiosi, perciperentque, qua solertia, quibusque moliminibus prisci illi heroes scientiam hanc pulcherrimam invenerint, ornaverintque.