Latin
CHRISTOPHORI CELLARII GRAMMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 169
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus opusculi, pluries recusi, &ut ex praefatione ipsius autoris, tertiae &quartae editioni praefixa, comparet, publicae etiam in academiis Anglicis doctrinae consecrati, interpretem in hoc commentario jam ante viginti duos annos typis destinato agit Gilbertus Clark, ejusque vestigia ubique κατὰ πόδα premens, continua ἐξηγήσι promtisque exemplis explanat, quae Ougthredus strictius, nec sine obscuritatis aliquando nota, persequitur. Destinato tamen consilio sparsim inserit, quae non modo Oughtredo intelligendo inserviunt, sed &facem praeferunt Geometriae Cartesianae, Subnexa est libro Appendix speciminum astronomicorum, ad observationes planetarum faciendas, in quibus autor observatorem instruit de instrumentis ad observandum necessariis, &modo, iisdem commode &citra fallaciam utendi, observationesque instituendi: adjuncta propria circa Jovem observatione, aliisque, circa Cometam anni 1680 &1681 habitis; deductis inde quibusdam porismatibus Theoriam Cometarum spectantibus, assertaque Kepleri hypothesi caudae cometicae. Excipit haec descriptio Horologii Horizontalis, &problema catholicum ope Horologii Horizontalis quodvis Horologium construendi, duoque alia circa Horologium cujus nullae, nisi lucente Sole, appareant lineae, &cylindraceum sive baculi ambulatorii.