Latin
MONUMENTA VVESTMONASTERIENSIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONUMENTA VVESTMONASTERIENSIA: or an bistorical account of the original, increase, and present State of St. Peters, or the Abby Church of Westminster, vvith all the Epitaphs, inscriptions, coats ofarms &c. By H. K. of the inner Temple, Gent, Londini 1682, in 8. Uae nominis rerumque gestarum immortali memoriae destinata sunt, aerea lapideaque monumenta, temporum injuriis &ipsa subjacent, ac tandem omnino pereunt, nisi literis scriptisve quodammodo ab interitu vindicentur. Hanc proinde operam sibi non inutiliter sumsit Interioris Templi Londinensis Socius, Henricus Keepe (ita enim Autoris nomen, quod titulus libri solis initialibus literis exhibet, dedicatoriae subjunctum est,) ut celebre Mausoleum Regum ac Principum Angliae describeret, &ex veteri historia, in illorum cumprimis gratiam, qui ejus videndi causa ad urbem veniunt, illustraret. Initio originem ac incrementa Templi Petrini Westmonasteriensis inquirit, paucisque probat, quod ejus fundamenta non quidem Apostolorum temporibus a S. Petro, (prout aliqui, sed nulla probabili ratione ducti, statuerunt,) attarnen haud multo post, anno videlicet 183, auspiciis Lucii Britannorum primi reguli Christiani, in fidei propagationem jacta fuerint.