Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 563-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA compendiaria Tubi optici molimine liberata. Hagae- Comitum, apud Arnoldum Leers, 1684 in 4. DOst eximia caetera in orbem literarium merita, quibus hactenus inclaruit, vir celeberrimus Christianus Hugenius, prodit ab ipso luculentum hoc siderum observandorum compendium, quod tanto pluris Astrorum consultos aestimare omnino convenit, quanto, quae hucusque in hanc rem prodita sunt ab aliis studii hujus subsidia, operae fuere difficilioris, minusque ad vota &expectationem curiosorum. Postquam enim ab inventis Tubospecillis in immensum crevit, uti visus in remotiora intentio, sic &studium proferendi hujus artificii, usibus oculorum tam proficui; nihilque post tot tantasque accessiones jam superesse videbatur excogitandum, quam ratio, qua subveniretur molestae versationi Tuborum longiorum, mole sua citra machinarum nixum minime, earum vero adjumento difficulter admodum Bobb 3 dum tractabilium, ingratum hunc obicem, unaque ingens illud taedium ex continuo illius objectu observatoribus subnatum, levi veluti brachio ingeniosissimus Autor sustulit, &ne porro intentis siderum scrutatoribus incommodo esset, inventi adeo praeclari publicatione efficere annisus est.