Latin
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 457
Unproofread scanNot analysed yet
In prima parte Auctor Georgii Whitheadi tractatum, quem sub Antidoti titulo publicavit, examinans, &ejus facetias miratur, dum Anguem nulla responsione dignum esse dixerit, &acerrimas, quas Antidotum continet, calumnias carpit, &scriptorem Anguis nullam contra Quakeros persecutionem molitum fuisse testatur, Cumque Whitheadus imprimis id excusare laboret, quod ad quaestiones, in conventu quodam publico A. 1695 Londini propositas, (quarum mentio in Supplem. Anguis N. VII facta est, &quae in collectione secundae hujus libri parti annexa N. I leguntur) directe respondere Quakeri noluerint; ea de causa id factum fuisse demonstratur, ne haereses atque dogmata sua luci exponere cogerentur: quae quam blasphema sint atque horrenda, pariter ostenditur. Teste scilicet Auctore nostro, Quakeri cum Anthropomorphitis atque Muggletonianis Deo corpus, carnem, sanguinem atque ossa tribuunt; Christum naturale ejusmodi corpus ab aeterno habuisse hominemque fuisse adserunt, &illam Christi humanitatem, quam spiritualem, coelestem, increatam vocant, ab illa, quam in utero Virginis adsumsit, quaeque ipsis terrestris, corruptibilis, creata &externa adpellatur, distinguunt; externam illam humanitatem non ita Christum adsumsisse, ut vere &realiter pars naturae ipsius facta fuerit, sed solum veluti vas, velamen &indumentum quoddam coelestis humanitatis induisse ajunt; omnem hominum redemptionem atque Christi satisfactionem cuidam effictae passioni, morti, resurrectioni ac adscensioni humanitatis coelestis aut luminis interni adscribunt, cujus typum externam Christi passionem fuisse credunt; Christum externum contemnunt, ejusque passionem ad salutem obtinendam minus efficacem esse contendunt, illumque sacunMmm eundum externam humanitatem jam in coelis esse &tanquam ho!