Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 161
Unproofread scanNot analysed yet
1526, utrumque Parisiis primo a Badio Ascensio vulgatum fuisse censet. De Johanne Leslaeo, qui septem libris prioribus nihil fere aliud egit, quam ut Boethium redigeret in compendium, juvat Buchanani, quam e notis ejus manuscriptis Noster attulit, censuram transscribere: Les laeus Boethii Epitomator a nonnullis censetur; eum enim, quod potuit, imitatus est. Uterque laudem suam meretur, sed neuter praestitit, quod facile potuit, si paulo plus judicii adhibuisset in describendis regionibus ipsarumque nominibus assignandis, &in rebus enarrandis ab anilibus fabulis abstinuisset, &a maledicentia in purioris religionis vindices. At de ipso Buchanano, cujus Historia primum Edinburgi A. 1582 f. prodiit, variorum judicia hic cumulantur, e quibus arridet imprimis, quod e Roberti Gordoni Epistola quadam manuscripta adfertur, dignum utique, quod pariter cum Lectolibus nostris integrum communicemus: Georg. Buchananus Vir in omni humaniore literatura probe exercitus, Poetarum sui saeculi multorumque praecedentium omnium consensu princeps: ille tamen ea aggressus est, quae famae ejus intererat non attigisse, &intra Poeseos limites se continuisse. Tribus primis Historiae suae libris Conviciatorem agit, non Historicum; &praeter jejunam Regni nostri descriptionem (quam tamen desultoria levitate praetervehitur) doctis viris nihil praestare videtur, in re antiquaria non satis instructus. Sed non haec impune tulit, a Camdeno (omnium Britanniae Antiquariorum longe primo) male habitus. Procedente Historia (ut innumera sphalmata taceam) contra Kennethum Regem intonat horrendum &c. Ubi ad sua tempora ventum, Deus bone! jam confusa rerum facie, &turbis fluctuante Regno, quam aperte in partes transit? Jam non Historicus, sed Causidicus; detorta veritate rerum, parum apud ipsum sinceri. Et haec omnia, ut unum hominem Macenatem suum stabiliret; quem tamen, antequam vita exiret, cruenta morte sublatum vidit. Sed non ideo refrixit inde partium studium; ut testatur egregius ille dialogus aut cento, de Jure Regni, quem extrema aetate procudit: ubi illa traBat, quae perfectum Theologum &peritissimum Jure consultum postulant, homo ad haec impar, e scholis &ludimagistrorum serulis, in haec ardua rerum evectus.