Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 162
Unproofread scanNot analysed yet
Vapulat tamen a duobus popularibus suis, viris eruditissimis &omnis juris peritissimis, Blacwodaeo &Barclaio, quorum doctissimi libri de ea re exstant. Jure sane cum eo ita actum esse, fatentur omnes, qui sine affectu illa legunt. Qui enim Centonem de Jure Regni &Historiam ejus exacte consideraverit, inveniet tractatu de Jure Regni thesin propositam; Historiam autem sic detortam, ut thesi firmamentum habeatur. Non hac refero, ut Clarissimi Viri Manibus insultem (quis enim, aut quantulus ego?) hoc enim piaculare; sed veritati obniti, aut eam celare, in rebus tantis impium. Reliquos, Dav. Chambre Buchanano coaevum, Franciscum Thynne, Jacobum Howel, cujus Bella Scot Anglica prodierunt Lond. 1648, Andream du Chesne, Eduardum Ayscu, Johannem Monnipenny, Davidem Hume &quosdam Anonymos praetermittimus. In Cap. III primum litem eam exponit, quae Floido Episcopo Asaphensi,