Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 442
Unproofread scanNot analysed yet
arcano mysteriorum Novi Foederis sensu fuerit conjunctus. De libertate hominis in sequentibus diligenter agit, putatque pugnam rationis &affectuum luculenter probare arbitrii libertatem; sine ea enim affectum, semel occupato animo, libere dominio suo fruiturum. Sed nescio an attenderit, motui etiam mechanico motum contrarium dari posse, vincereque denique alterum, sed non sine alterius nisu in contrarium. Sic arbor a vento concussa naturali tamen inclinatione contrarias petit partes, motui motu contrario, sine omni tamen liber: ate. Dubii circa origines mali moralis solutio eo redit, quod abusus perfectionis maximae, qualis est libertas, Deum jure impedire non potuerit, quo minus creaturam perfectione tanta gaudentem conderet. Difficultatibus circa malum physicum, afflictionesque hominibus innocentibus, infantibus, ipsis quoque brutis animantibus aegre haud raro facientes, itemque circa aeternitatem poenarum, quae post vitam subeundae sint, ex communibus fere fontibus solutiones petuntur. Inde vero imprimis quae in favorem Manichaeorum a Cl. Baelio prolata fuere, item quae ad demonstrandam fidei &rationis pugnam attulit, &de necessitatis cum libertate convenientia, nec non de praedestinatione, sub examen revocantur. Ex illis deligamus controversiam de rationis &fidei pugna, ut eo specimine indoles hujus scripti rectius innotescat. Hic itaque primo summum Autor exaggerat periculum doctrinae rationem fidei contrariam statuentis, atque adeo naturae humanae fidem amplexuros renunciare cupientis; quod absurdum pariter atque impossibile esse ostendit. Inde de omnibus dubitari nec posse nec debere ostendit: esse enim res, in quibus ratio clare &sine metu erroris pronunciet: esse alias, quae assensum ejus suspendant: alias denique, quas certo sese ignorare noverit. Ut absonum itaque est praecipiti judicio ferri, ubi vel dubites vel ignores, ita non minus esse inconveniens Pyrrhonismum sequi in omnibus. Mirum porro esset, &indignum plane, velle Pyrrhonismum religionis superstruere principiis, atque istis illum stabilire: quasi quae rationi evidentia sint, religio tollat, atque omni in rebus certitudini destruendae inserviat: cum tamen summa harmonia sibi invicem religio &ratio respondeant, seque mutuo sustineant.