Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 308-2
Unproofread scanNot analysed yet
Capite denique XVI atque ultimo, de Theatro Polano, quod vulgo inter Amphitheatra numeratum fuit. Nihil ad haec addimus praeter quatuor delineationes, ex libro hactenus laudato defuntas, ac primarias Amphitheatri Veronensis partes ipsis oculis luculenter exhibentes. Prima sistit Ichnographiam plani inferioris ex parte dimidia; altera Ichnographiam secundae concamerationis itidem dimidiatam; tertia lectionem sive orthographiam internam totius Amphitheatris prout nunc quidem se habet, superioribus temporibus identi, dem, nec semper tamen felicissime (ut Noster judicat) restauratum; quarta denique Prospectum partium quarundam interiorum, &remotis demum aliis conspicuarum, itemque praecinctionum, scalarum atque cuneorum, non quidem prout nunc apparent, sed prout istas res olim fuisse comparatas doctissimus Autor sibi nobisque persuadet.