Latin
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 308-3
Unproofread scanNot analysed yet
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP Mr. JOHN TOLAND with some memoirs of his Lise and Writings &c. h. e. COLLECTIO VARIORUM OPUSCULOrum JOHANNIS TOLANDI, cum Commentariis Vitam &Scripta ipsius attinentibus &c. Londini, apud Jo. Peele, 1726, 8, maj. Alph. 3 pl. 3. Amosum ita est nomen Tolandi, cujus scripta, quae motuum A in Anglia causa maxima fuerunt, passim in Actis his recensuimus, ut posthumorum quoque ipsius Operum, quae duobus his comprehenduntur Voluminibus, notitia Lectori invidenda non sit; imprimis cum scripta suspectorum de religione virorum eam experiantur sortem, ut pretium eorum ejusdem surfuris homines apud imperitos nimis extollant, quos alii, an prudenter satis, non judicamus, nimium a se rejiciunt ac deprimunt.