Latin
Part 2, Section 10
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.10
Not analysed yet
§10 (MTWo). Grassante effrenis populi perfidia ac temeritate sollicitatur atque confunditur vigor et religio sancte ecclesie catholice. Perfidi enim et temerarii maioribus consentientibus facultatem ecclesie catholice nullo modo, quippe malivoli, cessant diripere atque invadere. Bone ergo rex, tue dignitatis est effrenatos refrenare ac superbos humiliare, quatenus recuperata sancte ecclesie preda totus clerus tibi servire ac pro te orare queat.