Latin
Part 2, Section 9
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.9
Not analysed yet
§9 (MTWo). Si cives cum civibus, qualiter ius civile precipit ,viverent ac concordarent, honorem et statum sue civitatis equabiliter retinerent, quod consequeretur, si in omni utilitate ac honestate rei publice concordarent. Parmenses igitur consules, si vos civiliter ac concorditer vitam duceretis, sicut conveniret, honor, vigor statusque vestre civitatis in vobis retineretur et conservaretur; quod ut sit possibile, in nullis rebus utilibus ac honestis discordetis.