Latin
Part 2, Section 8
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.8
Not analysed yet
§8
(MT). Quanto quisque est ditior atque potentior, tanto
debet esse humilior propheta testante, qui ait: Quanto
magnus es, humilia te in omnibus. Quapropter G. ,Romane
apostolice, in quantum omnibus Christianis sublimior es
effectus, eo in cunctis magis humiliare te convenit dicente
Domino: Discite a me, quia mitis sum et humilis.