Latin · ~17 min
Lines 1.28-1.42
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.28-42
Not analysed yet
Quintum punctum. Requiras, quis erit effectus tuæ locutionis; nam quædamab initio videntur bona, quæ malum effectum habent. Quæritur non solumprincipium; sed etiam finem et effectum requirere debes. Unde Pamphilusdixit:
Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem quoque conspice verbi,
Ut possis melius præmeditata loqui.
Si autem verbum, quod dicere velis, dubium appareat, utrum bonum effectumhabiturum sit an non, silere debes potius quam dicere.
Nam dixit Petrus Alfonsius, qui fuit optimus philosophus: «Si diceremetuas, unde pniteas, semper est melius non, quam sic.» Sapienti enimmagis expedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia paucos vel neminemtacendo, multos loquendo circumventos vidimus, quod pulchre voluit quiait:
Nil tacuisse nocet, nocet esse sæpe locutum.
Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile dimittuntur, difficile retrahuntur; quare dici consuevit:
Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.
Hoc vult Aristoteles dicens: Quod semel dictum est, amplius resumi nonpotest. Ergo in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factisdubiis melius est non facere, quam facere, ut ait Tullius dicens: Benepræceperunt, qui vetant agere, quod dubites æquum an iniquum sit. Aequitasenim per se lucet, dubitatio autem significationem continet injuriæ. Etalius dixit: Si quid dubites, ne feceris. Certe omne judicium, quod dubitatumfuerit, fugito.
Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multanotari possent; sed ista quinque puncta, superius posita, brevitatis causatibi sufficiant.
Sequitur de quid loqueris .
Prædictis notatis diligenterque cognitis super hac dictione Quis ,sequitur videre aliqua, expositionis causa, super hac dictione Quid ,et habet decem puncta.
Primum punctum. Requirere debes inprimis, utrum verum vel falsum. Aitenim Jesus Sidrach: Ante omnia opera tua verbum verum præcedat te, etante omnem actum consilium stabile. Super omnia enim veritas est colenda,quæ sola deo homines proximos facit, quum ipse Deus veritas sit, ipsomethoc testante, quum dixit: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo loqui debeas,veritatem omni modo dicas, mendacio doloso penitus fugato. Unde propheta: Os justi meditabitur sapientiam, lingua ejus loquetur judicium, id estveritatem vel sententiam veram. Unde Salomo in Ecclesiastico: Potius diligendusest fur, quam assiduus in mendacio. Et alius dixit: Acquiesce veritatisive a te prolatæ sive tibi oblatæ. Et etiam Cassiodorus: «Pessima consuetudoest despicere veritatem» puram, in qua nihil immisceatur falsitatis, namut idem ait: Bonum est verum ,si non aliquid immisceatur aversum. Idem intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: Oratio ejus,qui veritati operam dat, incomposita et simplex esse debet. Ita ergo veritatemloqui debes, ut dictum tuum habeat pondus jurisjurandi, et nihil intersitinter tuam simplicem assertionem et jusjurandum. Nam ut ait Seneca: Dictum,quod non habet sine jurejurando pondus, ejus quoque jurisjurandi pondusvile est. Et iterum idem dixit in libro De Forme Honestæ Vitæ : «Nihil tibi intersit, an affirmes, an jures. De religione et fide sciasagi, ubicunque de veritate tractatur. Nam etsi jurejurando Deus non invocetur,et invocatus non sit testis, tamen non transeas veritatem, nec justiciætranssilias legem. Quod si aliquando cogaris uti mendacio, utere non adfalsitatem, sed ad veri custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacioredimere, non mentieris sed potius excusabis, quia tibi honesta causa est; justus autem secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque ita apta illi pax est et secura tranquillitas.» Veritatem ergo puramdicas et simplicem, et Deum roga, ut verba mendacii longe a te faciat. Nam et Salomo rogavit Deum dicens: «Duo rogavi te, Domine, ne denegesmihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacii longe fac a me; mendicitatemet divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomenDei mei.» Et sicut non debes loqui nisi veritatem, ita nec facere. Dixitenim beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios: «Non enim possumusadversus veritatem loqui, sed pro veritate.» Et talem veritatem dicas,que tibi credatur, alioquin pro mendacio reputatur; sicut e converso vicemveri obtinet, quod falso creditur, et ideo dixi supra: dolosum mendaciumpenitus fugato . Non est judicandus mendax, qui dicit falsum, quod putatverum; quia, quantum in ipso est, non fallit, sed ipse fallitur. Econtramentitur, qui dicit esse verum, quod putat falsum. Nec est liber a mendacio,qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut beatusAugustinus dicit. Unde mens contraria verbis mendax est et pestifera, uttestatur Aesopus: