Latin · ~7 min
Lines 1.3-1.27
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.3-27
Not analysed yet
Virtutem primam puta compescere linguam:
Proximus ille Deo, qui scit ratione tacere.
Tertium punctum. Requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites,quis es qui alium reprehendere vis vel aliis dicere vel utrum de similidicto vel facto valeas reprehendi. Nam dixit beatus Paulus in Epistolaad Romanos: inexcusabilis es, o homo, qui judicas; nam te ipsum condemnes,si eadem agas, quæ judicas. Et in eadem epistola subdit: Qui ergo aliumdoces, te ipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: qui dicisnon mchandum, mcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: Deuminhonoras. Et Catho dixit:
Quæ culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
Turpe est doctori, quum culpa redarguit ipsum.
Nam bene dicere et mala operari, nihil aliud est, quam se propria vocedamnare, ut Augustinus ait. Et alibi idem Catho ait:
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.
Unde Gregorius ait: Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,diu instituit. Priusquam igitur alium culpes, a vitiis similibus innocensesse cures; quod idem Gregorius confirmavit dicens: Qui alium arguit depeccatis, a peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulieremin adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judæis, quiaccusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent. Terreantur hic judices fornicarii, adulteri, avari, injusti, tam spiritualesquam seculares, de quibus ait Salomo: Judicium durissimum fiet his quipræsunt; et sequitur: quoniam potentes potenter tormenta patientur.
Quartum punctum. Requiras a te ipso intra te, quis es qui dicere velis,utrum bene doctus vel indoctus; etiam quod dicere velis bene sapias, alioquinbene dicere non valeres. Nam quidam sapiens interrogatus, quomodo optimeposset dicere, respondit: Si tantummodo dixeris quod bene scieris. Et JesusSidrach: Si est tibi intellectus, responde proximo tuo: sin autem, sitmanus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.