Latin · ~8 min
Lines 1.129-1.133
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.129-133
Not analysed yet
De probatis vero et inventis fidelibus ideo dixi, quiamulti dicuntur sapientes, qui malitiosi sunt et aliis per malitiam citoconsulerent male. Quare non est omnibus credendum, sed probatis tantumet fidelibus repertis; ait enim beatus Johannes in Epistola sua: "Karissimi, nolite omni credere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint. "Etetiam Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dixit: "Omnia probate: quodbonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. "Et Sapiens ait: "Quicredit cito, levis est corde et minorabitur;" "facilitas enim animi adpartem stultitiæ vergit. "Et alius dixit: "Ne laudes amicum, donecprobaveris eum. "Et Salomon dixit: "Si possides amicum, in temptationeposside;" "est enim amicus secundum sua tempora; in tempore autem temptationisvel tribulationis non permanebit. "Et quidam philosophus: "Cave tibi aconsilio illius, a quo consilium petis, ut sit tibi fidelis et probatus."
De senibus denique ideo mentionem feci, quia, ut ait sanctusJob, "in antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia. "Nam etCassiodorus dixit: "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi;" et iterum: "Cum multa trahisab antiquis, meruisti placere de propriis;" nam "senes ipsi consiliis sapientiamdiscunt. "Quare Martialis dixit: Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium. Postume, sperne senum. Et Tullius, De Senectute ,dixit: "Non viribus, non velocitatibusaut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritateet scientia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet."
A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur; ait enim Salomon: "Multipacifici sint tibi, et consiliarius unus de mille. "Et non solum unum consiliumcum eis facias, sed etiam multa; ait enim idem Salomon: "Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. "Secundo, si opus fuerit, multos adhibeas consiliarios; nam dixit Salomon in Proverbiis: "Dissipanturcogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur. "
Caput XVIII.