Latin · ~13 min
Lines 1.29-1.32
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.29-32
Not analysed yet
Quorum consilium sit vitandum .
De vitando consilio stultorum .
Viso et diligenter cognito, a quibus sit consilium postulandum, videamus, quorum consilium sit vitandum.
In primis itaque consilia stultorum penitus vitabis; stulti enim stultadiligunt et sua consilia ad stultitiam trahunt. Scriptum est enim: "Propriumest stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;" et Salomondixit: "Cor sapientis in dextera, et or stulti in sinistra ejus;" undealibi dixit: "In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinameloquii tui;" et iterum: "Via stulti recta est in oculis ejus, sapiensautem audit consilia. "Quare idem dixit: "Si contuderis stultum in pilaquasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia. "Indeetiam ait: "Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, siverideat, non inveniet requiem. "
Caput XIX.
De vitando consilio adulatorum .
Similiter vitandum est consilium adulatorum et simulatorum et assentatorum, non solum in adversis, sed etiam in secundissimis rebus. Ait enim Tullius:" Etiam in secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, hijsquemajor etiam quam ante tribuenda est auctoritas. Iisdem temporibus cavendum, ne assentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quo fallifacile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur: ex quo nascunturinnumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridenturet in maximis versantur erroribus. "Unde sciendum est "nullam in amicitiapestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem. "Sed "licetperniciosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eamrecipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat auressuas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet. "Unde Catodixit: Cum te alius laudat, judex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli. Inde et Seneca in Epistolis dixit: "Intus te ipsum considera: nonqualis sis, aliis credas. ""Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis. "Sapientius enim est "malle placere sibi quam populo. "Et de onsilio capiendo in secundissimis rebus consonat Seneca, De FormulaHonestæ Vitæ ,dicens: "Tunc consilia salutaria tibi advoca, cum tibi alludit vitæ prosperitas: tunc te velut in lubrico retinebisac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, [sed circumspicies, ]qua eundumsit et quousque. "In consiliis itaque et in aliis rebus "non acerba verba, sed blanda timebis. "Dixit enim Salomon: "Malus homo, qui blande loquitur, innocentium laueus est;" et iterum: "Homo qui blandis fictisque sermonibusloquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus. "Et Tullius dixit "Nullæsunt occultiores insidiæ, quam eæ, quæ latent in simulationeofficii aut in aliquo necessitudinis nomine. "Secundum Tullium ergo "multomelius est de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulcesvideantur; illos sæpe verum dicere, hos nunquam. "Et Cato dixit: Sermones blandos blæsosque vitare memento. Non ergo movearis ad blanda verba, dulcia vel composita, sed ad rem tantum; ait enim Seneca in Epistolis : "Ad rem movearis, non ad verba composita;" nam "oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita debet esse et simplex. "Et licet te forte crederes sapientem, "non tamen tuæ prudentiæinnitaris, "sed consilio sapientiam ab alio investigabis, ut ait Cassiodorus:" Sapientiam quærit in altero apud quem est scientiæ magnitudo;" dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est inutile nec verecundum.