Latin · ~9 min
Lines 1.142-1.37
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.142-37
Not analysed yet
Caput XX.
De vitando consilio illorum, qui sunt vel jam fuerunt inimici etpostea in gratiam redierunt .
Item vitandum est illorum consilium, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt. Scriptum est enim: "Nemo cum inimico tutein gratiam redit. "Quare Ysopus dixit: Ne confidatis secreta nec hijs detegatis,
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis. Et alibi idem dixit: Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis. Vapor enim odii semper latet in pectore inimici et, ut ait Seneca, "nunquamubi diu fuit ignis deficit vapor. "Quare idem dixit: "Pro amico potiusoccidi expedit, quam cum inimico vivere. "Inde etiam Salomon dixit: "Inimicoantiquo non credas in æternum; et si humiliatus vadit curvus, ""noncredas ei; captus enim utilitate, non amicitia, revertitur voluntate, utcapiat fugiendo, quod non potuit persequendo. "Et alibi idem dixit: "Inoculis tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitursanguine tuo. "Et Petrus Alfunsus dixit: "Ne associeris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; quæ enim male egeris notabunt, quæ vero bona fuerint, deviabunt. "
Caput XXI.
De vitando consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiamostendunt .
Item vitandum est consilium illorum, qui non amore, sed timore tantumreverentiam ostendunt et dilectionem. Non enim sunt amici, sed odiosi inimici. Ait enim Tullius, De Officiis : "Omnium autem rerum nec quidquamest aptius ad opes tuendas et retinendas quam diligi, et nihil alieniusquam timeri. Prælare enim homines, quem metuunt, oderunt; quem quisqueautem odit, periisse expetit. Multorum autem odiis nullas opes obsistereposse, etsi autea ignotum fuerat, modo autem est cognitum. "Non ergo credas, bonum amicum vel consiliarium per metum posse acquiri, nam, ut quidam philosophusdixit, nemo ei satis fidus est, quem metuit. Quare idem Tullius dixit:" Malus custos diuturnitatis est metus, contraque benivolentia fidelis velad perpetuitatem. ""Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius. ""Etenim qui se metui volunt: a quibusmetuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est. "Blanditia, non imperio, vis crescit amoris. Unde Martialis dixit: Torvus et ore minax non rite possis amare:
Invitus nemo, nemo coactus amat.