Latin · ~7 min
Lines 1.38-1.170
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.38-170
Not analysed yet
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige sic omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Quærit amor pariles, dissimiles odium. Et nota, quod non solum amicitia vel bonum consilium per metum vel timoremnon acquiritur, sed etiam imperium premente metu perditur. Ait enim Tullius:" Nulla vis imperii tanta est, quæ premente metu possit esse diuturna;"" multos enim timere debet, quem multi timent. "Unde Seneca in Epistolis dixit: "Nemo potest terribilis esse secure. "
Caput XXII.
De vitando consilio ebriosorum .
Item vitandum est consilium ebriosorum, qui secretum consilium celarenon possunt. Ait enim Salomon: "Nullum secretum, ubi regnat ebrietas. "
Caput XXIII.
De vitando consilio illorum, qui secreto aliud consulunt, et palamaliud se velle ostendunt .
Item vitandum et suspectum habendum est illorum consilium, qui secretoaliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt. Ait enim Cassiodorus:" Læsionis genus est aliud occulte dicere, et aliud velle monstrare. "
Caput XXIV.
De consilio mali hominis vitando et suspecto habendo .
Similiter vitandum est et suspectum habendum mali hominis consilium. Scriptum est enim: "Malus homo a se nunquam bonum consilium refert. "
Caput XXV.
De vitando consilio juvenis et suspecto habendo .
Item vitandum est consilium juvenum vel saltim suspicandum. Juvenesenim maturum sensum non habent, et juvenilia diligunt et eis inhærent. Non enim potest in eis succus diuturnus haberi, qui nimis celeriter suntmaturitatem adepti. Quare Salomon dixit: "Væ tibi, terra, cujus rexpuer est, et cujus principes mane comedunt. "Et Martialis tibi dixit: Consilio juvenum fidis, Melibee: ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es. Caput XXVI.
De examinando consilio in genere .
Sequitur videre, quomodo examinandum sit onsilium. Et certe in examinandoconsilio ita debes esse discretus, ut inspicias principium et finem, et, quæ sint in examinatione consilii utilia et necessaria, diligenterprovideas.