Latin · ~7 min
Lines 1.18-1.22
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.18-22
Not analysed yet
Melibeus respondit: Omnia quæcunque dixisti vera sunt atque utilia; verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.
At illa dixit: Convoca probatos ac fideles amicos, agnatos quoque etcognatos, et ab eis super prædictis diligenter consilium postula, et secundum illorum consilium te regas. Dixit enim Salomon: Omnia cum consiliofac, et non te poenitebit.
Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fueruntmedici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant. Multietiam convenerunt illuc assentatores sive adulatores et etiam causidicisapientes. Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunqueilli acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem devindicta in continenti facienda demonstravit.
Tunc surrexit unus de medicis cyrurgiæ de consensu aliorum dearte sua et inter cetera dixit: Officium est medicorum atque ad illos semperspectat, omnibus prodesse ac nulli nocere. Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant. Et ideo non expedit eis de guerravel vindicta consulere, nec inter aliquos partem capere, quare de vindictafacienda minime tibi consulimus. Filiam vero tuam, inspectis diligenterillius vulneribus, sollicite ac provide, die noctuque procurabimus, et, dante Domino, licet gravissime sit vulnerata, ad bonam plenamque sanitatemperducemus.
Post illum vero unus de medicis physicæ de consilio et voluntatealiorum consuluit quasi similia. Et post multa verba suum auxilium atqueconsilium circa medicinæ artem pro filia sua illi, pro se et aliis, repromisit. Circa vero guerram atque vindictam sic ait: Dicimus quia, sicutper physicam contraria contrariis curantur, ita et in guerra atque vindictaet in aliis rebus contraria contrariis curari consueverunt.