Latin · ~9 min
Lines 1.23-1.25
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.23-25
Not analysed yet
Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatoresquoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie deeo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerraviriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeumejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorumejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuperejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.
Deinde unus de sapientibus causidicus de voluntate aliorum surrexit, et inter cetera dixit: Negotium istud arduum est, ratione injuriæet maleficii noviter commissi, et quia multa graviora in futurum hac occasionepossent contingere. Arduum etiam est ratione vicinitatis et divitiarumac potentiæ utriusque partis et etiam multis aliis rationibus, quæde facili non possent excogitari, nec conveniens esset hic numerari. Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuamita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum. Insuper etiam domum tuam diligenter munias. De facto autem vindictæatque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid meliussit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus; non enim subito vel celeriter est judicandum, "omnia enim subita probanturincauta, "et "in judicando criminosa est celeritas, "et "ad poenitendumproperat qui cito judicat, "quare dicit consuevit: Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat; nam licet mora omnis odio sit, nontamen in judicando mora competens est reprobanda; scriptum est enim: "Moraomnis odio est, sed facit sapientem, "quare, si super prædictis deliberarevolumus, non est mirandum. "Deliberare enim utilia mora est tutissima;" dici enim vulgo consuevit: Melior est judex lentus, quam ad judicandumproperans, nam et ipse Deus, cum super muliere in adulterio deprehensajudicare vellet, scribendo in terra bis deliberavit. Nos autem post deliberationem, dante Domino, super prædictis tibi utiliter consulemus.
Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudineillorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarumet parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam incontinenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorumpotentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientesde inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrumigne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, itaet injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur. Tunc vero quasi omnes cum magno strepitu clamaverunt: Sic, sic, fiat, fiat.