Latin · ~7 min
Lines 1.81-1.18
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.81-18
Not analysed yet
De intentione dixit Seneca: "Acuit animum intentio, frangit remissio."
De jugi lectione dixit Cassiodorus: "Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur. "Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine; scriptum est enim: "Bonus lector humilisese debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsusalienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquamde scientia sua præsumat. Perversi dogmatis auctores quasi venenafugiat; diu rem pertractet, antequam judicet; discat non videri doctus, sed esse quærat; dicta sapientum intelligat, et intellecta diligat, et ea semper ante oculum vultus sui tenere studeat. "Triplex ergo humilitasin studioso requiri debet: prima, ut "nullam scientiam nullamque scripturamvilem habest" vel reputet, quia quæcunque scripta sunt, ad nostramdoctrinam scripta sunt, juxta illud Senecæ: "Nullius imprudentiamdespicias" et cetera. "Secunda humilitas est, ut a nemine discere aliquatenuserubescat, "juxta "illud [Platonicum]: Malo enim aliena verecunde discere, quam mea impudenter ignorare. ""Tertia est, ut, cum scientiam quis adeptusfuerit, ceteros non contempnat, "juxta illud Senecæ: "Quæ scierissine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultationeignorantiæ tibi benigne postula impertiri. "Et licet dixerim, nullamscripturam vilem habendam, non tamen in scripturas quasi inutilibus multumest studendum vel tempus amittendum; nam "providendum est lectori, ne instudiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili propositoremaneat tepidus. Malum est enim bonum negligenter agere: pejus est invanum labores multos expendere. "Et certe non solum lectione, sed etiamscriptura reparari debet ingenium; scriptum est enim: "Nec tantum scriberedebemus, nec legere tantum: altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit; invicent ergo hoc et illo commeandum est et alterumaltero temperandum."
De ruminatione vero et frequenti et assidua commemoratione dixit Martialis: Discendi modus est dum te nescire videbis.
Disce, sed assidue: disce, sed ut sapias.