Latin · ~8 min
Lines 1.26-1.29
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.26-29
Not analysed yet
Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensuet voluntate aliorum senium dixit: Multi clamant sic ,sic ,qui vim verborum nesciunt et quod dicunt penitus ignorant. Vindicta certeet guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initiumejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix autnunquam reperitur. Multi in principio guerræ nondum nati sunt, quiante finem illius cum multo labore ac multis ærumpnis aut senescuntaut miserabiliter propter guerram vitam finiunt. Quare non est subito necfestinanter procedendum; sed cum diligenti provisione et præparationeac deliberatione maxima sollicitaque cura omnia sunt peragenda. Cumquevellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultarecoeperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba suacum festinatione finiret, dictumque fuit illi: "Ubi non est auditus, noneffundas sermonem, et importune nolli extolli in sapientia tua, "importunaest enim narratio tua, quia tibi non præbetur auditus, et est quasi musicain luctu ; ait enim Jhesus Sirac: "Musica in luctu importuna narratio. "Cum autem senior vidisset, sibi denegari audientiam, et cognosceret, quiainvito auditori nemo bene refert, dixit illis: Inconsulta temeritas nescitexpectare consilium, et iterum: "Consilium quippe mutare detractat improvidus;" nunc certe cognosco verum, quod dici consuevit: "Semper consilium tuncdeest, quando maxime opus est, "et ita quasi confusus senior resedit.
Sed et multi ad aures Melibei aliter consulebant secreto, quam palamdicere vellent, immo palam aliud monstrabant.
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
Cumque Melibeus ad vindictam properaret, domina Prudentia, uxor ejusoccurrens ei, prius cognitis, quæ ordinata fuerant atque per consiliumjam dictum stabilita, dixit illi: Ne properes oro, spatium pro munere posco. Nam Petrus Alfunsus dixit: "Ne properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutius expectabit te amicus, et diutius timebit te inimicus. "Igitur"desine ab ira et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris. "Domine mi, nonne vis etiam meum consilium habere.