Latin · ~8 min
Lines 1.240-1.250
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.240-250
Not analysed yet
De superbia .
"Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo; quoniam ab eo, quifecit illum recessit cor ejus; quoniam initium peccati omnis superbia. "Et iterum idem dixit: "Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, etexecrabilis omnis iniquitas. "Et iterum idem ait: "Objurgatio et injuriæannullabunt substantiam; et domus, quæ nimis locuples est, annullabitursuperbia. "Inde etiam Sapiens dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia:ubi autem humilitas, ibi et sapientia" simul cum gloria. Et iterum idemait: "Superbum sequiter humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria. "Et iterum idem ait: "Contritionem præcedit superbia; et ante ruinamexaltatur spiritus. "Et etiam Job dixit: "Si ascenderit usque ad cælossuperbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. "Cum ergo tam detestabilis sit superbia, totque mala oriantur ex ea et infinitaalia, quæ notantur in libro De Forma Vitæ ,in titulo: Deamicitia superbi vel perversi hominis vitanda ; et etiam cum ex turribustot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisitunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.
At Melibeus respondens dixit: Quomodo domum meam aliter munire valeam?
Prudentia respondit dicens:
Caput XXXV.
De munitione .
Munitio multiplex est. Est enim munitio, quæ ad dilectionem pertinet, ut amor civium; et hæc inexpugnabilis est; de qua Tullius dixit:" Unum est inexpugnabile munimentum: amor civium."
Est alia munitio, quæ roborat animam et corpus, videlicet virtus; et hæc similiter inexpugnabilis est; de qua Ysopus dixit: Non ope loricæ nec egebit acumine sicæ
More nec hostili cujusque juvamine pili.
Solo virtutum quem constat robore tutum. Sunt et aliæ munitiones, quæ ad defensionem tantum pertinent, ut sunt fossata, spaldi, aggeres et similia.
Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliterfiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæet balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam etcorpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potesmunire.