Latin · ~7 min
Lines 1.251-1.253
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.251-253
Not analysed yet
Quod vero sapientes et senes in fine consuluerunt: In hoc negotio nonest subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione acpræparatione et deliberatione sollicitaque cura omnia sunt peragenda:bene puto dictum ac sapienter. Ait enim Tullius: "In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens, "Ergo invindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibusnegotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæsunt, si commode fieri possunt; nam, ut idem ait, longa præparatiobelli celerem victoriam facit. Et etiam Cassiodorus dixit: "Munitio quippetunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quæritur, quando jam pericula formidantur. ""Res ergo proeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur, "et "munitio semper tractanda in otio esset:quia tunc male quæritur, cum necessaria judicatur;" "omnia vero deliberatasunt robusta."
Nunc accedamus ad examinandum in specie consilium, quod dicis tibi datuma vicinis, timore dilectionem ostendentibus, et inimicis quondam, qui modoin gratiam tuam redierunt; et ab adulatoribus sive assentatoribus atqueab illis, qui secreto tibi ad aures aliter consuluerunt, quam palam verbisostenderent; et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continentifaciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum. Et certe inhujusmodi consiliariis, ut supra tibi dixi, multum errasti, quia illosad consilium vocare minime debuisti; et, si bene recordaris, istud qualeconsilium quasi examinatum est supra in titulo: Quorum consilium sitvitandum et in sequentibus rubricis usque ad titulum: Quando consiliumsit assumendum . Verumtamen quia ibi in genere dicta sunt, descendamusad speciem, præfatum consilium examinantes.
Videamus itaque secundum Tullium in primis, quid in hac re verum sincerumquesit; secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ; tertio, quid consequens; quarto, quid gignatur ex hac vindicta; quinto, quæ fuit causa injuriæ tibi illatæ, et quare Deus permisit, tibi hanc injuriam fieri.