Latin · ~7 min
Lines 1.254-1.256
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.254-256
Not analysed yet
Et certe, de veritate sincera hujus negotii non oportet multum inquirere, quia tu bene nosti, qui fuerunt illi et quot [et quales], qui hanc injuriamtibi intulerunt, et quando et quomodo, et qualem injuriam fecerunt.
Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam. Sed videamus et inquiramus, quis estu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos. Circatuam itaque personam notare potes et debes quod, licet magnus sis et diveset potens, solus tamen existis et permanes. Non enim habes filios masculos, neque fratres vel consanguineos germanos vel alios necessarios, quorumtimore inimici tui a destructione tuæ personæ cessarent; et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur etnihil valet. Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanoset alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent. Circa illosalios tuos amicos notare debes quod, licet multo plures sint quam inimicorumamici, tamen non sunt tales ut sui; nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti. Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorumconditio valde melior est quam tua.
Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum ,utrumconsilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneumsit rationi, an non. Et certe non est consentaneum rationi, quia de jurevindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensioin continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatætutelæ, ut leges dicunt.