Latin · ~12 min
Lines 1.30-1.36
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.30-36
Not analysed yet
Caput III.
De improperio mulierum .
Qui respondens ait: Tuo consilio uti minime proposui multis rationibus. Primo, quia pro stulto ab omnibus reputarer, so pro tuo consilio vel sensumutarem quod est a tanta multitudine hominum stabilitum. Secunda ratione, quia mulieres malæ sunt, nullaque bona reperitur, Salomone testante, qui dixit: "Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. "Tertia ratione, quia si tuo sensu ac consilio me regerem, jam viderer tibisuper me dare primatum, et ita per hoc facerem te mihi contrariam, et potestatemtibi super me darem, quod esse minime debet; ait enim Jhesus Sirac: "Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo;" et Salomon dixit: "Auditepopuli et omnes gentes et rectores ecclesiæ: filio et mulieri etfratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua;" "melius estenim, ut filii tui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorumtuorum. "Quarta vero ratione, quia, si uterer consilio tuo, quandoque oporteret, ut secretum haberetur, donec illud patefieri foret necessarium, quod ate fieri non valeret; scriptum est enim: "Garrulitas mulierum id solumnovit celare, quod nescit. "Quinta denique ratione propter philosophi verbum, qui dixit: "Malo in consilio feminæ vincunt viros. "
Caput IV.
De excusatione mulierum .
Tunc vero domina Prudentia, patienter et benigne auditis et cognitis, quæ a viro suo fuerant dicta, implorata prius respondendi licentia, dixit ei: Primæ rationi, quam pro te allegasti, potest responderi, quia "non est stultum cum re mutare consilium;" nam etiamsi prædictafacere promisisses, non tamen dicereris mentiri, si justa de causa ea mutares; scriptum est enim: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius; nec obstat quod dicis, tuum consilium a multitudine hominum fore stabililitum; veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur; "multitudo enim onerosa nihilhabet honesti."
Secundæ autem rationi, qaa dixisti omnes mulieres tam malas esse, quod nulla bona reperitur, respondeo quod, salva reverentia tua, non deberesita generaliter despicere mulieres ac earum imprudentiam reprobare, namqui omnes despicit, omnibus displicet; et etiam Seneca, De Formula HonestæVitæ ,dixit: "Nullius imprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens auditor; severus non sævus, hilares nequeaspernans; sapientiæ cupidus et docilis; quæ scieris sine arrogantiapostulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiætibi benigne postula impertiri. "Infinitæ namque mulieres bonæsunt, quod potest divina ratione probari; nam si nulla bona mulier inveniretur, Jhesus Christus in muliere venire dedignatus fuisset, et carnem humanamde virgine non sumpsisset; nam et multas sanctas et bonas mulieres esse, nemo est qui ignoret. Et etiam Dominus noster, Jhesus Christus, propterbonitatem mulierum, post resurrectionem suam prius dignatus est se manifestaremulieribus quam viris, quia prius se ostendit Mariæ Magdalenæquam apostolis. Nec obstat quod dixit Salomon: "Mulierem ex omnibus noninveni, "quia licet ille non invenerit, alii multi mulieres bonas invenerunt, vel forte Salomon intellexit de mulieribus in summa bonitate constitutis, de quibus nulla reperitur. Nemo enim est undique perfectus neque perfectebonus, nisi solus Deus, ut ipsemet in Evangelio dixit.