Latin · ~10 min
Lines 1.37-1.42
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.37-42
Not analysed yet
Tertiam vero rationem, in qua dixisti, quod, si meo consilio vel sensute regeres, videreris mihi concedere primatum, et potestatem super te mihidare, puto frivolam, immo nullam; nam si omnibus, cum quibus consiliumhabemus, primatum ac dominium super nos concederemus, nullus vellet abalio consilium habere; liberum enim arbitrium habemus, consilium nobisdatum omittere vel servare.
Quartam vero rationem, ubi dixisti: "Garrulitas mulierum id solum novitcelare, quod nescit, "similiter puto nullam, nec hic locum habere, namillud intelligitur de pessimis mulieribus garrulis et loquacibus, de quibusdici consuevit: Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicetfumus et stillicidium et mala uxor; de quibus etiam Salomon dixit: "Meliusest habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. "Meautem non invenisti talem, immo frequenter expertus es meum secretissimumsilentium atque meam taciturnitatem.
Quod autem quinto loco dixisti, videlicet: "Malo in consilio feminævincunt viros, "hic locum habere non potest, quia malum consilium facerenon vis; nam etsi malum consilium facere velles, et mulieres in hoc maloconsilio te vincerent consulendo tibi in bonum, non essent vituperandæ, sed potius laudandæ. Ait enim beatus Paulus in Epistola ad Romanos:" Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. "Si autem diceres, quod mulieresmale consulerent viris volentibus capere bonum consilium, et in hoc vincerent:hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobaremalum consilium et eligere bonum; ait enim idem Paulus in Epistola primaad Thessalonicenses in fine: "Omnia probate: quod bonum est tenete. "Veldicas, illud locum habere, quando pravæ mulieres et pessimæconsulunt stultis viris. Hic autem non est sic.
Caput V.
De laude mulierum .
Hijs ad excusationem mulierum auditis, audias et intelligas quinquealias rationes, quibus probari potest, mulieres esse bonas et maxime benignasconjuges, earumque consilium esse audiendum et, si bonum est, servandum. Primo, quiæ vulgo dici consuevit: Consilium feminile aut nimis vile. Nimiscarum intelligo: id est carissimum ,ut non notetur per hoc superfluitas, sicut de amicis Dei dicitur: "Nimis honorati sunt amici tui, Deus. "Et certe, licet enim multæ mulieres pessimæ sint, quarum consiliumest vile, tamen in multis invenitur optimum consilium. Jacob enim per bonumconsilium matris suæ Rebeccæ adeptus est patris sui Ysaac benedictionemet super fratribus suis dominatum. Similiter et Judith per bonum suum consiliumliberavit civitatem, in qua morabatur, de manibus Holofernis, qui illamobsidendo destruere volebat. Similiter et Abigail per suum bonum consiliumvirum suum Nabal ab ira David regis liberavit, qui eum interficere volebat. Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit. Et ita de infinitis bonis mulieribusearumque consiliis infinita possent reperiri exempla.