Latin · ~7 min
Lines 1.312-1.321
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.312-321
Not analysed yet
Hijs itaque notatis et diligenter inspectis circa divitias et paupertatematque indigentiam et necessitatem atque fortunam, non consulo tibi, utin divitiis nimis confidas, nec eas in guerra facienda consumas.
Caput XLVI.
De malis guerræ .
Nullæ enim opes vel divitiæ sumptibus guerræ, meoarbitrio, sunt sufficientes; nam dixit quidam philosophus: Nemo in guerraconstitutus satis dives esse potest. Quantumcunque enim sit homo dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerramperdere, aut forte utrumque simul et personam. Si enim pauper est, guerramnullo modo sustinere potest; si divitiis multum habundat, in sumptibusmulto magis habundabit. Nam sicut omnis, qui peccat, quanto major est, famosius crimen habet, secundum Martialem dicentem: Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet: Ita homo in guerra constitutus, quanto major est, tanto majores sumptusillum facere oportet; et si forte guerram amiserit, majori casui subjacebit. Unde dictum est: "Excelsis facilius nocet casus. "Et in Lucano dicitur: Invida fatorum series, summisque negatum est
Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus. Et Martialis dixit: Altior ascensus, gravior per summa ruina est. Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei etparadisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræfortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur. Amore itaqueDei et timore tantorum malorum guerram, quantumcunque potes, debes vitare.
Caput XLVII.
De bello vitando .
Et etiam bellum, quod occasione guerræ fieri consueverit, multofortius est vitandum multis rationibus. Prima ratione, quia bella Deo displicent; unde Propheta dixit: "Dissipa gentes, quæ bella volunt."
Secunda ratione, quia bella non solum homines singulariter, sed etiampopulum domare consueverunt, ut in prædicta auctoritate Salomonis:" Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum"et cetera.