Latin · ~9 min
Lines 1.322-1.330
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.322-330
Not analysed yet
Tertia ratione, quia bellum valde timendum est; scriptum est enim: "Beatacivitas, quæ bellum in pace timet. "Et non solum timendum est bellum, sed nec etiam nominandum; scriptum est enim: "Si pacem diligis, belli nefeceris mentionem."
Quarta ratione vitandum est bellum, quia "varius et dubius est bellieventus, "nec per multitudinem hominum nec alia ratione visibili potestesse certus; unde Judas Machabæus dixit: "Non in multitudine exercitusvictoria fit belli, sed de cælo est virtus. Facile enim est Deo amultis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare. "Et Daviddixit ad Philistæum, quem cum lapide fundæ interfecit: "Etnoverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvatDominus: ipsius est enim bellum."
Quinta vero ratione vitandum est bellum, quia in eo maxime versaturpericulum, quod a sapientibus multum est fugiendum; ait enim Tullius: "Sedfugiendum etiam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius; quapropter in adeundis periculis consuetudoimitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribusautem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quarein tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autemtempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientisest."
Sexta autem ratione bella vitanda sunt, quia in hijs mors ab omnibusmerito expectatur; nam "incertum est, quo loco mors te expectet: tu autemeam omni loco expectare potes et debes, "et maxime in bello. Infinitædenique sunt rationes, quibus bella et guerra vitanda sunt, quæ nonvalerent de facili cogitari; nec eas ad præsens notari oportet.
Tunc Melibeus dixit: Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhucmihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.
Caput XLVIII.
De guerra vitanda per reconciliationem .
Prudentia respondit: Meum est consilium, ut per reconciliationem etconcordiam vincas discordiam et guerram; scriptum est enim: "Ibi semperest victoria, ubi est concordia. "Et ita habebis gaudium; et prædictamala fugiendo, tuæ res crescent et multiplicabuntur. Dixit namqueSalomon in Proverbiis: "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium. "Et Seneca in Epistolis dixit: "Concordia parvæ res crescunt:discordia maximæ dilabuntur. "Et Tullius dixit: "Mea quidem sententiapaci, quæ nihil sit habitura insidiarum, semper est consulendum."
At Melibeus dixit: Quomodo possum reconciliari meis inimicis? quia ipsiinitium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.